Petrus Bayle - Vicipaedia Jump to content

Petrus Bayle

E Vicipaedia
Petrus Bayle (Petrus Savart anno 1774 pinxit)
Editio princeps eius Dictionarii, anno 1696 Roterodami
Anno 1961 W Jos de Gruyter praemium pro Petro Bayle nominatum accipit

Petrus Bayle (natus die 18 Novembris 1647 Carla-Bayle in praefectura Arigia;Roterodami die 28 Decembris 1706 mortuus) fuit philosophus et scriptor Francicus aevo Illuminationis.

Fuit protestans, calvinista et scepticista, tolerantiam et libertatem religionis postulavit; studium de Cartesio fecit et editor librorum Encyclopédie fuit.

Iste vir, qui scepticus nominatur et inter Franciae maximos scriptores philosophico-theologicos putandus est, filius praedicatoris cuiusdam Hugenoti fuit. Annos XIX natus academiam protestanticam Puylaurens in Tarnis praefectura frequentabat antequam anno 1669 Universitatis Tolosanae alumnus fieret. Fide percussus ibidem se convertit ad fidem catholicam. Cuius decisionis eum paenituit ut menses XVIII post in gremium reformatorum contritus reveniret. Postea securitatis causa Genavam petivit tamquam educator laboraturus Coppet ad Lacum Lemannum. Etiam Rotomagi eodem munere fungebator. Anno autem 1675 vocatus est in philosophicam cathedram reformatoriam Sedanensem; cum rex mense Iulio 1682 praecepisset omnes reformatorum ludos claudendos esse Bayle Roterodamum profectus est.

Lucubrationes

[recensere | fontem recensere]

Primum scriptum eius anno 1682 editum est de stella crinita anno 1680 visa, in quo multa theologica, philosophica, politica inveniebantur: e.g. praeferendum esse in nihil credere quam superstitionem sequi; rem publicam tolerantiam agere debere erga atheistas et ita porro.

Periodico a Salles redacto inspiratus (»Journal des Savants«) Bayle edidit folia haec »Nouvelles de la République de lettres«  quae mox multis a lateribus applausa sunt. Usque 1687 ea moderabatur Larogue et Barrin succedentibus. Quorum nova editio continuata annis inter 1715 et 1720 in volumibus LVI.

Edicto Namnetensi revocato Bayle, cuius frater ob intolerantiam regiam mortuus erat, scripsit haec: »Ce que c'est que la France toute catholique sous le règne de Louis le Grand« necnon »Commentaire philosophique sur ces paroles de Jésus-Christ: Contrains-les d'entrer«. Ista rixas inter protestantes evocarunt, praesertim cum Petro Jurieu. Jurieu accusavit Petrum Bayle atheismi dicens eum poena affligendum esse. Inde anno 1693 dimissionem universitariam perpessus a disciplinis privatis omnibus etiam exclusus est. Tunc autem vacare coepit laboribus lexicographicis. Exaravit »Dictionnaire historique et critique« (Roterodami 1697), quod opus magnum isapientia magna et volubiliter campos varios vitae spiritales, praesertim in philosophicis religiosisque, explicabat. Attamen et scepticismo generali favebat. Namque Bayle contraria rationis in se ipsam clare ostendit, e.g. cogitationem rationalem doctrinis fidei per se partim oppositam esse. Mysteria fidei, ratione praetermissa, accipi posse numquam renuntiavit. A multis propter ludibria repudiatus ipse modo sincero argumenta proferebat. Eius sententiae de moralium independentia a religione et de necessaria tolerantia religiosa vere maioris momenti fuerunt.

Anthologia operum eius prima edita est Hagae annis inter 1725 et 1731 quattuor in tomis.

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 2. Lipsiae 1905, p. 513 (hic in interreti)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hubert Bost: Pierre Bayle. Fayard, Lutetiae 2006.
  • Hubert Bost (ed.): Pierre Bayle, citoyen du monde. De l'enfant du Carla à l'auteur du Dictionnaire. Actes du colloque du Carla-Bayle (13 – 15 septembre 1996). Lutetiae 1999.
  • Hans Bots (ed.): Critique, savoir et érudition à la veille des Lumières. Le „Dictionnaire historique et critique“ de Pierre Bayle (1647–1706). Actes du colloque international Nimègue octobre 1996. Amstelodami 1998.
  • Wiep van Bunge (ed.): Pierre Bayle (1647–1706), Le philosophe de Rotterdam. Philosophy, religion, and reception. Selected papers of the tercentenary conference held at Rotterdam, 7 – 8 December 2006. Brill, Lugduni Batavorum 2008 (Brill's studies in intellectual history; vol. 167)
  • Alain Deligne: Pierre Bayle als Républicain des Lettres. Über das Projekt seines kritischen Wörterbuches (1692). In: Martin Fontius und Werner Schneiders (ed.): Die Philosophie und die Belles-Lettres. Berlini 1997, p. 83–101.
  • Paul Dibon (Hrsg.): Pierre Bayle. Le philosophe de Rotterdam. Etudes et documents. Amstelodami 1959.
  • Lionel Gossman: Marginal Writing. 1697: The Philosopher Pierre Bayle Publishes His Dictionnaire historique et critique in Holland. In: Denis Hollier (ed.): A New History of French Literature. Cantabrigiae (Massachusettae) et Londinii 1989, p. 379–386.
  • Theo Jäger: Pierre Bayles Philosophie in der „Réponse aux questions d’un Provincal“. Marburgi 2004.
  • Herbert Jaumann: Frühe Aufklärung als historische Kritik. Pierre Bayle und Christian Thomasius. In: Sebastian Neumeister (ed.): Frühaufklärung. München 1994, p. 149–170.
  • Erich Lichtenstein: Gottscheds Ausgabe von Bayles Dictionnaire : ein Beitrag zur Geschichte der Aufklärung, Heidelbergae 1915, hic in interreti
  • Marie-Hélène Quéval: J. C. Gottsched und Pierre Bayle, ein philosophischer Dialog. In: Gabriele Ball, Helga Brandes und Katherine R. Goodmander (Hrsg.): Diskurse der Aufklärung, Luise Adelgunde Victorie und Johann Christoph Gottsched. Reihe Wolfenbütteler Forschungen N° 112, Wiesbaden 2006, p. 145–168
  • Nicola Stricker: Die maskierte Theologie von Pierre Bayle. Berolini et Neoeboraci 2003.
  • Friedrich Stumm: Zu den Anfängen der Französischen Aufklärung. Pierre Bayles Kometenschrift von 1683. Marburgi 2010.
  • Ruth Whelan: The Anatomy of Superstition. A Study of the Historical Theory and Practice of Pierre Bayle. Oxoniae 1989.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Bayle spectant.

(Anglice)

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!