Ius auctoris - Vicipaedia Jump to content

Ius auctoris

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Signum iuris auctoris

Ius auctoris[1][2] (Francogallice droit d'auteur; Italice diritto d'autore) est pars iuris proprietatis intellectualis.

Nomine auctoris quilibet intelligitur, qui proprio ingenio aliquod opus litterarum, scientiae vel artis composuit. Auctor dominium perfectum habet in opus scientiae vel artis, quod ipse invenit, antequam sit publici iuris factum: res enim, cuius aliquis est auctor, considerari debet ut fructus ingenii sui: licet enim homo proprie non sit dominus ingenii sui, habet tamen ius in eiusdem fructus, sicut ius habet in actiones suas corporeas; et quoniam res fructificat domino, insuper strictum ius habet in fructus, quos ipsa res a se inventa producit[3].

Primum Thomas Hobbius scripsit qui sit auctor sensu moderno: «Verba et facta repraesentantium, ab iis quos repraesentant aliquando pro suis agnoscuntur; tunc autem repraesentans actor, repraesentatus auctor dicitur, ut cuius auctoritate actor agit. Qui autem in quaestione de bonis et possessionibus, dominus; in quaestione de verbis et actionibus, auctor appellatur. Et ut ius habendi, dominium, ita ius agendi, auctoritas dicitur»[4].

De iure auctoris

[recensere | fontem recensere]

Iure naturali igitur auctor habet ius strictum, ne quis sibi codicem manuscriptum surripiat, aut se invito in lucem edat; ast liber, qui typis prodit, in usum cedit communem, et proinde etiam iure naturae res fit communis. Ast et auctor ius strictum habet in mercedem ingenii et laboris a se adhibiti, cuius mercedis limites, lege naturali non satis definiti, apte et iuste lege positiva et pactis inter varias gentes initis constituuntur.

Iure positivo auctori tantum iisque, qui in illius iura succedunt, ius tribuit librum ab eo conscriptum typis mandandi. Quod auctoris ius etiam versiones libri typis nondum exscripti comprehendit, non autem versiones libri typis iam exscripti, nisi auctor, cum librum edit, initiali illius pagina profiteatur se ius sibi servare librum vertendi in linguas alienas expresse nuncupatas. Etiam lege statuitur per quantum tempus in posterum illud ius auctori et causam illius habentibus concessum sit; attamen iura, ex anteriore lege acquisita, hac lege non sublata sunt, dummodo condiciones praescriptae in hunc finem servatae fuerint. Statuuntur paenae in eos, qui ius auctoris laedunt; auctori insuper competit actio civilis petendi reparationem damni, quod laesione sui iuris subiit. Ut autem auctor exposita iuris privilegia sibi vindicare possit, requiritur ut etiam condiciones lege constitutas adimpleverit[5].

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001, s.v. Tekijänoikeus.
  2. Erich Schulze, Ius auctoris vindicatum, Berlin, 1973
  3. H. Noldin S. J., Quaestiones morales de principiis theologiae moralis, Oeniponte, typis Fel. Rauch (C. Pustet), 1894, p. 324
  4. Thomas Hobbius, Leviathan, I.16
  5. P. H. Marres, De iustitia secundum doctrinam theologicam et principia iuris recentioris, speciatim vero neederlandici, Ruraemundae, typis J. J. Romen et fil., 1889, p. 30

Nexus interni

Libra

Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!