Alea (modus ludendi) - Vicipaedia Jump to content

Alea (modus ludendi)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Alea.
Els jugadors de daus ('Aleatores'), pictura olearia a Simó Gómez anno 1874 facta.

Alea est modus ludendi temerarius et periculosus.[1] Temerarius est, quod exitus ludi incertus est neque omnino quidem ex aleatoris sollertia pendet.[2] Periculosus est, quod aliquid pretiosi, saepissime pecunia, in alea ponitur lucri causa damnique periculo, aeris alienum.

Alea apud antiquos

[recensere | fontem recensere]

Antiqui in alea praesertim talis vel tabularis et tesseris ludebant. Aleam quattuor talis exercebant: in prosperrimo iactu, qui Venerius appellabatur, nullus eodem vultu stat talus.[3] Sin autem unum punctum quater missum erit, damnosus iactus fiet canis nuncupatus.[4]

Tesseris tribus tantum antiqui in alea ludebant. Iactus prosperrimus senio, damnosus canis appellabatur.

  1. Plaut. Curc. 355–356; Ovid. rem. 145–147, Pont. 4.2.41; Sen. benef. 7.16; Pers. 5.57.
  2. Constat aleam raro sollertiam lusoris poscere. In scaccorum ludo ingenium lusoris maximi momenti est, cum in nerdiludio de fortuna et sollertia agatur. Itaque nerdiludium scaccis aptius ad aleam esse videtur.
  3. Mart. 14.14: Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem, / munera me dices magna dedisse tibi; Cic. div. 1.13.23: Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; Luc. am. 16: τῇ δὲ τραπέζῃ τέτταρας ἀστραγάλους Λιβυκῆς δορκὸς ἀπαριθμήσας διεπέττευε τὴν ἐλπίδα, καὶ βαλὼν μὲν ἐπίσκοπα, μάλιστα δ᾽ εἴ ποτε τὴν θεὸν αὐτὴν εὐβολήσειε, μηδενὸς ἀστραγάλου πεσόντος ἴσῳ σχήματι, προσεκύνει τῆς ἐπιθυμίας τεύξεσθαι νομίζων ('Quattuor talis dorcadis Libycae mensae numeratis spem in alea ponebat, et si prospere vel maxime si umquam ipsam deam (i.e. Aphroditen) iecerit, nullo talo eadem stante figura, deae procumbat arbitratus voluntatem suam adsecuturum esse'). Plautus (Curc. 359) Venerium iactum etiam basilicum nuncupat.
  4. Augustus autographa quadam epistula talis enim iactatis ait ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem iecerat (Suet Divus Augustus 71.2); Prop. 4.8.45-46: Me quoque per talos Venerem quaerente secundos / semper damnosi subsiluere canes. Plautus iactum damnosum vulturium appellat: Curc. 357: iacit volturios quattuor.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Purcell, Nicholas (1995) Literate games: Roman urban society and the game of alea. Past and Present 147, 3–37.