Adolphus Sax
Antonius Iosephus "Adolphus" Sax (Francogallice Antoine-Joseph "Adolphe" Sax, natus Dionanti die 6 Novembris 1814; mortuus Lutetiae die 7 Februarii 1894) fuit musicorum instrumentorum artifex et inventor Belgicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Adolphus filius Caroli Iosephi Sax rectoris officinae instrumentorum musicorum Bruxellis in urbe Belgica ab anno 1835 vixit. Iam a pueritia tibia et clarineto canere didicerat,? sed maxime innotuit inventis instrumentis inflatilibus, quorum notissimum est saxophonum, quod omnino in octo magnitudines figuravit. Cuius instrumenti diplomam inventionis Francicam anno 1846 adeptus est. Anno 1857, praeceptor saxophoni apud Conservatorium Parisiense factus est.
Honores
[recensere | fontem recensere]Adolphus Sax miles ordinis Coronae Quercus regis Nederlandiae fuit.[1]
3534 Sax, asteroides systematis solaris anno 1936 repertus, nomen in eius honorem recepit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Haine, Malou. 1980. Adolphe Sax. Editions Université Bruxelles.
- Horwood, Wally. 1980. Adolphe Sax, 1814–1894, Bramley Books.
- Thiollet, Jean-Pierre. 2004. Sax, Mule & Co. Lutetiae: H & D.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ C. P. Mulder et P. A. Christiaans, Onderscheidingen van de Koning-Groothertog, De Orde van de Eikenkroon 1841-1891 (1999). ISBN 90-804747-1-1.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Sax spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |